• Roman Catholic Church
  • Gilbert, John Thomas, editor. A Contemporary History of Affairs in Ireland, from 1641 to 1652. Vol. 1, pt. 2, Dublin: Irish Archaeological and Celtic Society, 1879, p. 524.
  • October 8, 1642

Dilecto filio Eugenio Onello.

Dilecte fili salutem. Nullam praetermittere soles occasionem, qua non maiorum tuorum vestigijs insistens eximium zelum, et propagandae Ecclesiae studium perspectum facis, idque luculenter in praesentia praestitisti in Hiberniam profiscici cogitans, vt Catholicorum rationibus praesto sis. Qua mob rem pergratae nobis aduenerunt literae, quibus huiusmodi itineris deliberationem declaras, et rei feliciter gerendae principium a caelesti ope auspicatus, nom minus humiliter quam religiose Apostolicam benedictionem a nobis postulas. Praeclarum hune in te ardorem, et constantiam aduersus haereticos, et verae fidei animum non parum laudamus; tuaeque iampridem pietatis conscij a te expectamus in hac opportunitate strenui atque excelsi roboris documenta, quae antehac singularem nominis famam tibi compararunt. Illorum pariter commendamus consilium, quos tuo excitans exemplo significasti. Speramus autem fore, vt Altissimus tuae causae praesto sit, vt notam faciat in populis virtutem suam. Interim, vt confidentius cuncta aggrediamini, nos diuinam clementiam indesinenter orantes, vt aduersariorum conatus in nihilium redigat; tibi, caeterisque Catholicorum rem in praedicto regno curaturis nostrum libenter impartiniur benedictionem; universique et singulis, si vere poenitentes confessi fuerint, et Sacra Communione (si fieri possit) debite refecti, plenariam suorum peccatorum veniam et remissionem; atque in mortis articulo indulgentiam etiam plenariam elargimur.

Datum Rome sub annulo Piscatoris die 8. Octobris 1642. Pontificatus nostri anno 20.